Novissimum foederalizationis propositum e Colloquio de deliberatione nationali (Arabice الحوار الوطني اليمني) ortum est, cuius finis Iemeniam in regiones sex administrative dividere est, ubi singulae regiones singula gubernia parlamentaque habeant in vicem centralis systematis gubernativi; quia regiones nova constitutione exeunte anno 2014 probari exspectabantur. Singulae regiones singula gubernia parlamentaque ad gerendas singulas res habiturae esse praesupponebantur ut gubernium foederale res externas et nationis defensionem gereret. Haec regionalis divisio Iemeniae a Colloquio de deliberatione nationali probata est, quod participaverunt omnes Iemeniticae politicae et haud politicae factiones et, postquam huius Colloquii resultationes obsignatae sunt, Factio Congressus Generalis Populi et Huthi[3] hanc divisionem recusaverunt, praxicopema fecerunt et haec natio in bellum civile inducta est.[4]
Regiones Iemeniae.
In tabulā inferiori ostenduntur propositae regiones foederales:
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
↑Historia Iemanae, ubi dicitur "Lahadj لحج, oppidulum in pago Belad Aden situm, (...). Barthema hanc urbem Lagi, Nieb. et Büsch. Lahadsje pronuntiant (...)".
↑Theophrastus: Historia Plantarum. 9,4. Vide etiam articulum Vicipaediae Anglicae de hoc regno, ubi dicitur "Theophrastus gives the name Άδρραμύτα, a direct transcription of the Semitic name into Greek".
↑Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "TAIZZUM تعز. Quum in hujus nobilissimae urbis scriptione plurimum a se invicem dissentiant eruditi (...). Taizzum castellum magnum in Jemana (...)".
↑Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "Raima ريمة. Memoratur a Niebuhrio vicus Rema paululum a meridie Sanaae situs et provincia Rema (...)".